# Opera poetica 7.1.20

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., AD DN. LUCAM Kochen/ cum J. U. D. publice proclamaretur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.20

SIt tibi faustus honos! Titulum tibi gratulor et rem
KOCHI, Doctoris. Sis, quod et esse meres.
Te quia jura coquunt et versant pectore fixa,
Supremus dabitur nunc tibi juris honos.
Heu mihi quis non hic Peliam coquit! Heu mihi quis non
Decoctor Themidos nunc magis esse cupit.
Non tibi jura placent nimio piperata rigore,
Non et aromatibus tu cumulata probas.
Sint sale sparsa suo, nec fumo infecta, nec igne
Tosta, sed aequalis temperet illa tenor.
Sic doctum generoso incoctus pectus honesto
O KOCHI, (quis non colligat inde?) SAPIS.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
