# Opera poetica 7.1.21

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN DN. PETRUM MEILAND, De Causa per accidens disputantem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.21

CAusarum satis est. has omnia pulpita clamant.
Qui veras dederit, vix reor unus erit.
Omnia causamur, ne quid nescire putemur.
In causis latet hic, et latet ille suis.
Et sic causando docilis solertia vincit,
Cum nativa rei veraque causa latet:
Tu tamen in causa inquiris et ardua prodis
Dogmata: quae casu surgere causa queat.
Sed nec in hoc causae casu cadis optime causa,
Meilande, at causam non sine laude geris.
Ergo ubi causarum, BECKERO judice, cansam,
Dicis, Philosophum Te voco Causidium.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
