Latin
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Lauream Magistralem DOMINI JOHANNIS EMMELII.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.27
Unproofread scanNot analysed yet
DIu pupendi incertus, optime EMMELI,
Exasciate, perpolite, limate
SOPHIES alumne, splendidum caput Phoebi,
Diu pependi incertus, inquam, o EMMELI,
An tu Magistro dignus; an Magister Te,
SOPHIAMNE Tu; vel illa Te mage ambiret.
Credo quod illa. Credo? quin scio et novi,
Quoties ferire morsicantibus sverit
Te Virgo ocellis paetulaque splendentum
Vibratione luminum atque telorum.
Jamque ambiisset Te: Sed indecens visum est.
Et Virginalis id vetat pudor, quanquam
Amor pudorem pene vicerit justum.
Sed ambiisti tu prius, quod et Sponsa
Ut fiat optat, et recusat, ut fiat.
(Mos hic procare non necessitas jussit.)
SOPHIAE ergo nunc fis (grande Dii beent coeptum!)
SOLIDUS Magister, et Maritus, et Sponsus.
SOLIDUS Magister, ajo: nam quotis horum
Post sibilum stat Theta! scin quid hoc dictu?
SOLIDUS Maritus, ajo: namque sat multi
Ejus Mariti, et indies novi fiunt,
Quos caeca sors obtrudit, et dolus nummi.
Mirum, inficetos ferre quod potest Mopsos!
Mirum est, quod illis cornua ista non ponit!