# Opera poetica 7.1.40

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., PROPEMPTICON Ad Virum Magnificum et Amplissimum DN. JOHANN-OTTONEM TABOREM, JC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.40

PArum est, quod arctis Vandala Te Parens
Suscepit ulnis, sidere quod tuo,
O invidendum lumen aevi,
Nomineque est decorata tanta.
MAGNUS pependit, Magne TABOR, tuo
Gustavus ore et robore consilI,
Princeps Diis prognatus ipsis
Et veteri fabricatus auro.
Custodienda hic quae tibi tradidit
Cati sub antro pectoris, haec fide
Seriphias aequante ranas
In tacita tumulasti abysso.
Quo nunc recedis? quove tuos rapit
Nobis honores Livor? An altius
Sectare Laudum culmen? At cur?
Toto etenim bene notus orbe es.
Quousque sedes atque vagos lares
Figes refiges, soleque dissito
Agros pererrabis calentes
Exul Hamaxabioque ritu?
Migras, remigras, dum tenet haec, novae
Te terra poscit. Maxima de tuo
Splendore pugna est. Hinc et illam
Invidethic; cupit iste palmam.
Ergo ibeato ductus omine
Pronisque Diis et numine praevio,
Immota cum stet pertinaxque
Et male flexilis haec voluntas.
Lascivientes arva Favonii
Libidinoso pollice mitigent,
Viamque sternant molliorem,
Rorifluoque fricent volatu.
Procul sit udi mystacis Africus
Nec rura lento contenmeret luto,
Nec mejat humens per porosum
Jupiter imbriferumque cribrum.
Sed ne tuorum et Vandalicae Domus
Dedisce nomen. Nos sequimur probis
Post terga votis, inclitusque
Conditus his TABOR est ocellis.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
