# Opera poetica 7.1.44

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Summos Honores Juridicos AMICI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.44

NAm quid molestis perplicarier tricis,
Aut quid vetustos reptitare per libros,
Monumenta mille, et tot voluminum classes
Juvat, nisi aequus illud arbiter spectet?
Primum benignam derelinquimus matrem,
Et quos sagaci nuper hausimus lacte
Dediscimus sonos, et ora diverso
Damus Quirino, vel renascimur Grajis.
Jamque in profundas totus irrit noctes
Solemque vincit antegressus Eoum
Musarum alumnus, diligensque scrutator.
Dehinc latebris implicata millenis
Per scripta repit arjetatque non sano
In haec cerebro: seu latentibus causis
Insudet, aut se celsioribus pennis
Per alta rerum culmina et gradus tollat;
Aut se ruenti saeculo locet totum.
Sic jactiamur in scientiae ponto,
Nec invenimus, quem requirimus portum.
Quae disputata credis atque defuncta,
Obliviosos rursus exuent manes.
Sic discimus, quae ediscimus tamen nunquam
Agimusque Sisyphi reciprocum pondus.
Tu testis esto, splendidum caput Phoebi,
Legum satelles, pignus integrae Astraeae,
Quem sancta dudum destinat polo Virtus,
Et excitatis Fama subvehit pennis,
Quot Cynthia inter parietes tuos Privos
Tirynthias vel devorare Te noctes,
Seboque vidit Diis litare fumoso,
Et tardiorem mox praeire Matutam,
Ut rite tortos jurium seces nodos,
Et impeditos legis eruas sensus,
Et jussa prodas (heu!) cadentis Astraeae?
Ergo, inquit ille, quem Novensiles Divae
Circum coronant: Ferte nunc meam laurum,
Frontemque dignam fronde cingite aeterna.
Est haec Rhodanthe carior mihi Delphis,
Cui ipse postpono sacrum Aonis montem.
Huc nostra Virgo Diva perfidis quondam
Subducta terris, expetita concessit,
Multque serio vocatur a plebe.
Hic praeses ille pascet inclutum vulgus
Sanctamque nigris nubibus Themin solvet
Vetans Honesti deviare de calle,
Et innocenti obesse verbere aut verbis,
Suam at cuique deputare mercedem,
Ut Maevius suum ferat, suum Cajus.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
