# Opera poetica 7.1.58

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN OBITUM FRIDERICI COTHMANNI, J. U. D.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.58

ERgo, beate senex, letho nunc colla vocanti
Subjicis, et placido pectore fata subis.
Victurus moreris, vixti moriturus, et aequo
Semper habebatur vitaque morsque loco.
Tu similis tibi semper, et inter jurgia mundi
Secura placuit posse quiete frui.
Maluit in portu tua vel prope littora navis
Stare, nec infidi damna timere maris.
Hinc quia sub portu stabat, littusve legebat,
Ecce! via portum nunc propiore petit.
Vita tibi tranquilla, nec injucunda senectus.
Dulce fuit tibi sic vivere, dulce mori.
Non vitae valde cupidum mortisve prehendit
Mors neque lenta nimis, nec violenta nimis.
Tu poteras, quia sic voluisti, vivere; sed nos
Ut quimus, quando non licet, ut volumus.
Ergo, beate Senex, quia vivere sic voluisti,
Credibile est quoque, Te sic voluisse mori.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
