Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., Conjuges … IN DOMINUM D. NICOLAUM EGGEBRECHT, et MARGARETHAM KICHLERS, simul
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.59
Unproofread scanNot analysed yet
SIc vere fato pendent connubia ab uno,
Qui vixere simul, sic obiere simul.
Nunc capulum tenet hoc, quos copula junxerat una,
Vultque Virum Conjux tam bene juncta sequi.
Jungitur illa suo quoque nunc post fata marito,
Ne viduata Virum perderet, illa perit.
Felices animae, quibus aethereos hymenaeos
Integat aeterno foedere junctus amor.
Omnia quae solvit, Vos non Mors invida solvit,
Nam vobis ipso in funere conjugium est.