Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In obitum DOMINI HENRICI RAHNII, JCTI. e sermone funebri, ex illo Pauli 2. Tim
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.66
Unproofread scanNot analysed yet
PUgnasti Rahni! tuba te fatalis ab hoste
Avocat, et summo sub Duce Victor ovas.
Pugnasti Rahni! non istis amplius armis
Est opus, aut victo restat ab hoste metus.
Venisti toti moturus praelia mundo,
Et cognata tibi dimicat ipsa caro.
Vidisti fraudes et technas Orbis et Orci,
Omniaque haec armis inferiora tuis.
Mortis opus tibi Martis onus bellumque parabat:
Nunc etiam Mortis Mors potes esse tuae.
Vicisti quoque Te (quo nil praestantius) ipsum
Ergo et Io magna voce triumfe! canis.
Pugnandum est nobis in nos aeternaque nobis
Intestina patet bella per illa salus.