Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Nuptias DOMINI D. DETHLEVI MARCMANNI, et Lectissimae Virginis HELENAE WILDEN.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.69
Unproofread scanNot analysed yet
NOn male sic venatus eras! jam praemia parta,
Et Fera vulneribus sternitur icta tuis.
Ne cessa, marcmanne, repertae insistere praedae;
Non teli tactus: sed manus ipsa capit,
Quicumque est Dominus, possessor et esse laborat,
Possessaeque tenax incubat ille rei.
Non animo solo, sed re rem possidet ipsa,
Qui plenum Domini nomen habere cupit.
Nondum tota tua est, a Te quae vulnera sensit.
Si sapis ergo, Feram, Sponse, prehende tuam.