Latin
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., AD EUNDEM.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.7
Unproofread scanNot analysed yet
SIncere ZINZERLINGE, cui nivem multam,
Pectusque lene, mite, nescium fraudis
Praesens honestas atque candor incoxit,
Qui gloriosum ducis ingeni robur,
Mentemque pandis inter arduos tractus
Patentis aevi, ruderum vetustorum
Scrutator ingens, sola digna tam claro
PARENTE proles, cujus inclutum nomen
Non unus orbis, gens nec una metitur,
Queis te vehemus laudibus? quibus tantas
Feremus orsis mentis optimae dotes?
Seu tu repostos volveris per anfractus,
Sub limiumque permeas sinus rerum,
Quodcumque vel recondit elegans grati
Mater leporis Graecia, atque diffusa
Latii theatra; splendet undique insignis
Inusitatae fama literaturae,
Decusque pulcrum. Quicquid optimum nosti,
Excerpis omne; huc omne tempus impendis,
Librum bicongius helluo vetustorum,
Sagaxque raptor artium, Euclio horarum?
Nec solum inerti impervium quod est vulgo,
Sed cautiori quae haud notata sunt ungui,
Tibi notantur. Maximus Tibi Serpens,
Quem ripa Nili servat, abditos sensus,
Et circinantes-semper explicat spiras,
Et omne punctum antiquitatis annoso
Producit antro, dente qui sibi aeterno
In os reductam prodigus vorat caudam.
Tuo Vetustas alma gaudet amplexu,
Anus decora, honestioribus rugis
Pulcraque commendabilis senectute:
Procis sed illa rarioribus gaudet,
Amatque sperni, non petita. Quid causae est.
De Dote lis est. Parca, pauca, jejuna est.
Impensa multa. At illa vesticeps Virgo,
An Virgo? Novitas, splendidas madens buccas,
Peruncta fuco vultum et ora Sarrano
Satiata succo pluribus fatigatur,
Quam nec Pelasgae Conjugis fides, turbis,
Tu cum pererras paginas situ turpes,
Non semirosa commatis retrimenta,
Apicesque flexi, et verba falsa suspendunt.
Mox tu penetras abditos dolos chartae,
Nemesinque pollex Alphabeticam exercet.
Sed nunc sacratas acer eruis leges,
Pugnator ardens strenuusque defensor,
Non ferrei, sed aequi et aurei juris,
Non foeculenti, turbidi, cruentati,
Sed optimi, sed limpidissimi juris,
Quod norma simplex ac amussis informat.
Nam nunc (fatemur) tot voluminum mole
Astraea pressa est, quot nocentibus quondam
Tarpeja scutis, Juribus laboramus.
Fovemus ipsi nunc inutiles rixas,
Nec jus tuetur se suo amplius jure.
In jure justum quaerimus? latent pugnae
In secla ductae, totque litium formae.
Strepit tribunal jurgiis latratorum,
Et Rabularum praeda prostat Astraea.
Tu profer altas mentis optimae vires
Vindex severus, curiasque nutantes
Cathedrasque pulcro porro munias fulcro:
O quam precamur! DIVA nomen impendet
His eruditis grande et inclutum, IMPENSIS.