# Opera poetica 7.1.71

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Nuptias DN. MARTINI SCHEFFELII, et SOPHIAE RANTZEN.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.71

ORta fuit binas inter discordia Divas.
Ista fuit Pallas. Sed fuit illa Venus.
Non equidem levis illa fuit: namque utraque Sponsum
Et Venus et Pallas dixerat esse suum.
Dixerat esse suum Pallas: mihi pallidus, inquit,
Jam puer ille fuit: Cypris: at esto mihi.
Non erit, illa addit. nostris sudavit in armis.
Ipsa dabo Sophien. Non dabis. Ipsa dabo:
Diva Paphi ingeminat, tacitumque per ossa venenum
Labitur incauto. jam mihi captus. habet.
Quae melior Sophic est, an haec? an illa? Sed ipse
Sponsus erit judex. non ego. tollo manum.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
