# Opera poetica 7.1.72

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN THOMAM TILENIUM, de hac propositione, Deus est passus disputantem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.72

CHristus homo Deus est, Deus est homo factus in uno,
Et carni Deus est, et caro juncta Deo.
Hic patitur mortemque subit, qui criminis expers:
At scelus hoc nostrum est: Sed dolor ille Dei.
Haec Tu nunc solers mysteria pandis, Amice,
Et recitat passum pagina docta Deum.
Quod passus fuerit, sceleris quoque portio vestri est:
Nunc tamen in passo gloria vestra Deo est.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
