Latin
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Obitum Viri Admodum Reverendi et Amplissimi, DOMINI MICHAELIS WATSONII S. S
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.78
Unproofread scanNot analysed yet
OCcidit. an credam? Vixit spes publica, vixit.
Dii meliora! fuit. Noster Amicus obit.
Mens torpet calamusque stupet, dum scribere tentat.
Defuit officio mensque manusque suo.
Scribam elegos dixi et medio suspenditur ore
Syllaba, vec numeros invenit illa suos.
Plorabo. ast oculis lacrimae luctantur in ipsis.
Haec ergo tumulo verba suprema feram.
WATSONI (sed quae mihi nunc vox faucibus haeret?)
WATSONI (linguam quis tenet ergo dolor?)
WATSONI (tamen ecce gravi stetit os singultu)
WATSONI (en iterum vox mihi rapta fugit.)
WATSONI (quin dic tandem, dic lingua!) sed ohe!
WATSONI (dicam, non queo dico) VALE