# Opera poetica 7.1.79.4

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN SAGAS Post explor ata Aquae indiciae Vivicomburii supplicio affectas.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.79.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.79.4

Jacent ergo ubique et nusquam Omniloco exclusae, nullo inclusae. Postquam cum iis res in illum rediit locum. Abi ergo Viator. Quas quaeris non sunt hic, sed fuerunt. Quod indicant ustulati illi pali, Infaustae pyramides hic quasi tumulis superimpositae. In ventos vita recessit et cinis. Vides ergo hic Sepulcra sine cadaveribus, Cadavera sine sepulcris, Sepulcra et Cadavera sine titulis. Ne precare illis levem terram, Quae gravis illis nunquam fuit. Sed cui graves illae fuerunt vivae; Et nunc post fara in cinere levissimo. Ne molliter cineres quiescerent, Fiunt venotruin spolia. Precare potius Ut caelestes aliquando Phoenices Ex hoc cinere resurgant.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
