# Opera poetica 7.1.8

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., AD EUNDEM. Cassiodori librum de Amicitia cum Animadversionibus suis edentem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.8

AD calamum! Ad calamum! generosa silentia rumpe,
Et quaedam saeclo scribere digna para.
Ad calamum, mi Zinzerlinge, et te quoque dignum
Crede aevo, ut meritum te quoque fama vehat.
Meta patet, stat palma tuo cessura calori.
Tu modo perrupto carcere rumpe moras.
En tibi tot stantes in curribus Aemilianos!
Omnes post tergum tu praeeundo trahes.
Sume animos, stadio solus regnabis in isto,
Atque rota palmam mox propiore feres.
Scena patet, geminum pandunt Helicona sorores,
Consentesque vocant ad sua templa Deae.
Cur doctas paries privus tibi strangulat artes?
Qui cedro poteras luceque digna loqui.
Quid juvat abstrusae mussantem inhiare papyro
Osque sonaturum magna tenere domi?
Dic aliquid, linguis quod mille reciprocet Echo
Fama, quod in seclum migret, et orbis amet.
Actor eris, mutum non famae fabula nomen
Te cupit, in scenam Te quoque, Amice, vocat.
Sunt equidem hic Momi, sunt, turpia nomina,
Mimi.
Hunc animo spernes Tu meliore gregem.
Scribunt indocti doctique volumina passim,
Et quivis chartas Cercopithecus arat.
Parturiunt montes, et nascitur exiguus mus;
Est tamen, hunc Lucam qui putet esse bovem:
Jam placet aestivae facundia rauca cicadae,
Et rudis altisonum pulsat asellus ebur.
Jamque omnes fatuis Silvae sunt Consule dignae,
Et sapit ingenii pingue vomentis opus.
Mille alis famae decrescunt anseris alae,
Milleque nunc orbem stigmate praela notant,
Innocuae dira jugulantur arundine chartae,
Totque atramenti dolia crena bibit.
Inde tot in vulgus deliria, somnia, nugae,
Et grandes abeunt, sed sine mente, libri.
Sit vulgi furor hic: tu rerum pondera pandis,
Et partu seclum nunc mellore beas.
Restituis nobis insignia Cassiodori
Rudera, Amicitiae queis sacra jura docet.
Publicus hic labor est, et nobis utile munus,
Tuque illi famam condis, et ille Tibi.
Displicet utilitas in Amici nomine: Virtus
Ornat amicitias sola et honestus amor.
Sic statuant alii. Sed vestras Venditor atque
Lector amicitias utilitate probant.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
