# Opera poetica 7.1.81

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Cujusdam Carmen Eucharisticum totum penee Secundi quodam Poemate descriptum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.81

POeta inepte, interque pessimos prime,
Qui nulli ineptiis secundus exsistis,
Cedisque cunctis arte in optima extremis.
Quid o Secundi Carmen in tuos vertis
Usus inepte, et ista metra furaris.
Queis Eucharisticum tibi suas carmen,
Pro lauru adepta. De tuo puer belle
Largire, nec peregrina caede vineta.
Secundus hic secundus atque fecundus
Tibi fuit. Sed Tu parum verecundus,
Nisi videri fur modestior malis,
Quod in secundis tertiisque consistas.
Sed quod Secundus Carmen optime scripsit;
Tu pessimum facis tuumque furando.
Male purpura haec centonibus tuis juncta,
Tua furta prodit, quodque nunc tuo debes
Carmen Secundo, non tui potest dici
Hic foetus ingen I, sed est secundina.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
