# Opera poetica 7.2-3

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATA SELECTA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2-3

OMnia Saturnus detondet falciger: Ergo
Et crines tondet, Pontiliane, tuos.
CUr Natura parens tenui te ventre creavit?
In tergo ventrem fecerat illa tibi.
COnjugii imperium mixtum sit: ne sibi sumat
Imperium Conjux ille, vel illa, merum.
OScula da lapidi: nam cur non oscula ferres?
Os Latium pedibus subjacet ecce tuis.
QUae tam saeva Tibi rapuerunt, Optime, Vitam
Fata? o quondam animae portio summa meae!
Eloquar an sileam? sed me dolor urget, et ora
Obstruit, ac oculis flumina salsa negat.
Elinguem fecit me nunc dolor iste; dolerem,
Optime, si possem dicere plura, minus.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
