Latin
EPIGRAMMATA SELECTA.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
JAnus adest, novus annus adest: Tibi Carmina mitto:
A Te nulla tamen Strena remissa redit.
Omnia qui reserat geniali hoc tempore Janus,
Praesidet heu! Arcae Clusius ille tuae.
HIc situs est Juvenis: torus est rogus: Uxor at orcus,
Invenit gelidum pro thalamo tumulum.
Dumque ulnis cubat in rigidis, requiescit in urnis.
Contigit huic moro sic in amore mori.
Ipsa Venus funus, capulumque haec copula struxit.
Mors cum falce, nec hic cum face venit Amor,
Ossicula ille leget, non oscula. Sic abierunt
Laetae lethales feriae in inferias.
SI Tu nos, et nos Te jure vocamus Amicum,
Et Tibi Amicitiae sunt sacra jura tuae.
Jure damus Tibi jura sacro non dissona juri:
Sed non proimeritis munera justa tuis.
Cui animam debemus, et hoc dare Corpus Amico
Possumus. Haec donis dona minora tuis.
Nos legum dedimus corpus, nunc pene cadaver,
Debuit huic animam reddere Theiologus.