# Opera poetica 7.2.11

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATA SELECTA., In Cinnam Rabulam, et Judicem ….. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.11

ESt APER AUDITU, quando aures arrigit auri
Tinnitus: nummo cor saliente salit.
Erigit hic animos, hic illi vellicat aures,
Atque auriscalpi fungitur officio.
Sic bene procedet res parte ab utraque dabitque
Hic manibus nummos; auribus ille logos.
De fama tamen is vivit securus, et audit
Jam male Cinna bonis, jam bene Cinna malis.
Porrrige ei nummos; non vincet ARANEA TACTU,
Ungueque corripiet munera caeca cavo.
Sors coeca est, oculata manus: nam explorat ad unguem
Pondera, et huc libram vertit avara Themis.
Scilicet ista placent pinguis contagia dextrae.
Aere gravi dextrae dextra fidesque datur.
Ista manum manus ungit, et hinc utrinque picatae
Manfurae firmant foedera justitiae.
Auro inhiat tactoque intus sibi plaudit ab auro.
Auritus certe hic debuit esse Midas.
Omnia quod capiant, Pandectas dicimus. Ergo,
Pandectas Cinnae jure vocabo manus.
Ista manus semper capit, et placet ista chiragra.
Non hic jus dicit, sed mage ….
VULTUR ODORATU est: lucri bonus illi odor ex re
Qualibet, et nasum Rhinocerotis habet.
Vertagus extento rimatur singula rostro
Ad quocumque datum nomine munus hians:
Seu veteris vini nares flos afflet, aperque
Quadrupedumque adsit gloria prima lepus.
Sordidus est equidem, quia nulla huic munera sordent,
Sed tamen emunctae, credite, naris homo est.
LYNX VISU est, quoties nummi spes pulcra dolosi
Fulget, et aureolo cum micat igne manus.
Ille manus observans, transversa tuentibus hirquis
Dona videt digitis non bene tecta cavis,
Si visum fuerit, tum jus decernit, et aurum
Cum vidit, causae fidit et ipse tuae.
Multis ista tamen super hoc sententia lata est:
Qui circumspecte judicat, ille sapit.
SIMIA erit GUSTU, cum dantur edulia Cinnae.
Pro gustu justum temperat ille suo.
Da Vinum: hoc lene est; hoc acre, suavius illud
Dicet: ad hos justum diluet ille gradus.
Si plenum dederis Vas, Fas dabit hic quoque plenum,
Nec semiplenae sunt tua jura fidei.
Cui judex hic acerbus erit, os sublinat illi:
Mollia tum fandi tempora Cinna dabit.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
