# Opera poetica 7.2.137-149

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.137-7.2.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.137

STare negat se posse a partibus Aula Mariti.
Si non stare velis, Aula, cubare potes.
AUla globus terrae est, sed qualis semper in orbem
Volvitur, assiduum mobile jure voces.
Haec habet et multos perioecos atque synaecos.
Conjugem ad Antoecos rejcit et Antipodes.
IN scalis dum stat fur, nulla in calsse locetur.
Inter Transcendens hunc numerate genus.
LAtrator dici non vis Grandine? Latinam
Miror ego Te non Rabula scire phrasin.
Nam Lucretius et Latro pro postulo dixit
Jam qui causam agit, is postulat Ergo latrat.
Clementer nimis haec! at multo verius inde
Latrator dicam non es? at ipse Latro.
CInnam inter acres tetrici fori rixas
Latrare raucos vidimus tamen versus,
Nec ille sacros volvit aut legit Vates:
Unum sed is Rosbachium legit semper,
Manu hunc diurna versat atque nocturna.
Nemo ergo Cinnam nunc negaverit Vatem:
Namque ora fonte proluit Caballino.
NEmpe Seriphus erit tellus tibi Patria, vel tu
Es tyro e Samia, Pontiliane, Schola.
PLura gravi dextrae credunt; sed paucula fronti:
Ni manus in loculis, nulla fides oculis.
QUae premis, ipsa tuo visuntur Ephippia tergo.
Sis equus, atque tuus simia sessor erit.
QUisquis jura dabit non sit Duren sibus ortus:
Ast Aequanorum gente sit ille satus.
- - - Vacuasse fideliter urnas
Emollit vires, nec sinit esse Viros.
FEcimus exiguum hoc tenebris Epigramma sub ipsis,
Dum recubant medio membra supina toro.
Carmina longa negat somnus, tu sume minutum hoc,
Nunc enim in obscuris quod minimum est sequimur.
VEre ego nunc strictum didici jus, harpalus inquit,
Strictus eram manibus, strictus eram pedibus.
Denique stringebant fatalia vincula collum.
Sic fero jus stricum ferre paratus equum.
IRe bonis avibus te nolo hoc mense, sed istud
Nunc pitus voveo: Piscibus ito bonis.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
