Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.150-7.2.164
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.150-164
Unproofread scanNot analysed yet
PEssima res aurum est, tenebras amat, odit apricum.
Lucisugi inde patet nequitia ingenii.
Prima dedit Ditis statio incunabula monstro,
Claustraqua Tartareis proxima liminibus.
Truditur obscuras effossum rursus in arcas,
Ex arca ad veterem saepe remigrat humum.
VErtatur Mulier, lemures et jota manebunt.
Jota est quod Plauto litera longa notat.
DIxerat esse suam stellam Germanus Amicam.
Non tamen haec fixa est; saepius illa cadit.
MEntibus inprimis haec notio sedit avaris:
Totum parte sua majus, et est melius.
O Juvenes, quos immatura libido fatigat,
Durate, et vosmet rebus servate secundis.
VOlve revolve novam, jubet hoc amor, Attice, Sphaeram,
Illa suis Veneris Sphaera rotanda polis.
Non tamen haec truncos admittet Sphaera Coluros,
Finitor simili fungitur officio.
Disjungit namque hemisphaeria bina, docetque
Quod Zenith, vel quod Nadir amoris erit.
Solstitium caveas Veneris, retrogradus inde
Cancer, et hinc obstat Corniger ore Caper.
PHilosopho Sapiens Academicaque obtigit uxor,
Spectanti cunctos secta nec una placet.
Et Stoica est, et Peripatetica, perque plateas
Ambulat; at Cynico gaudet amore frui.
NOs via per mundum lata introducit in orcum:
Tuque per angustam pergit ad astra viam.
EVa cadit primo, post hanc est lapsus Adamus.
Huic quod saepe cadat Porcia, causa subest.
VIrgineos dum, parve pulex, perlaberis artus,
Praeceps nescio quam decidis in foveam.
Mors tibi certa fuit, sed non ingloria; nam qua
Curtius, hac tu nunc morte, miselle, peris.
TE compellantis non quaevis lingua palato est.
Dorica lingua placet: …Avernus amat.
GArris et potas, nihil amplius, improbe, praestas.
Vita tibi ranae vivitur, haud hominis.
TEllus culta mihi panem dedit, illeque vitam.
Pro pane hanc carnem do tibi, terra, meam.
QUod tibi non mors saeva pepercerit, Andale, miror,
Curator qui tam sedulus ejus eras.
RUbrum cum Nigro concordat Sextiliano:
Albam etenim ob rubram rem facit esse nigram.