# Opera poetica 7.2.165-169

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.165-7.2.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.165

QUod lapis es, noli grave figere corpus in astris:
Insita te gravitas rursus ad ima trahe.
Quae te cumque manus vehementia misit in altum,
Altius ut scandes, durius inde cades.
PHoebe, Bubulcus eras et Pastor Thessalus olim,
Mox tuus et vates, Phoebe, bubulcus erit,
Tu, qui Cyclopes telis occidis acutis,
Exul es, et verus non potes esse Deus.
Hic, quia Cyclopes Musarum ulciscitur armis,
Exulat, adque tuos mittitur ille boves.
MAecenas olim per tres vigilaverat annos
Insomnis, sed nunc per saecula dormit, et hinc est:
Ut quando is dormit, bonus et dormitet Homerus.
QUandoquidem largos, Vates, tibi confero nummos,
Tu mea (Maecenas sic volo) facta canes.
Quod si, o versifices, teneras lacerabitis aures;
Impuros a me tum jubeo ire canes.
OBstupui steteruntque comae: sic Ponticus inquit.
Quae non sunt, poterunt qui tibi stare comae?

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
