# Opera poetica 7.2.23-28

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.23-7.2.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.23

CAja Polyptoton, sed homoeoptoton amabat.
Semper Epizeuxis, semper amica Ploce.
Hinc at Hyperbolicam traxit Venus ista figuram.
Hinc Anadiplosin dat tibi Caja novam.
UXoris … suae vir, Amice, vocetur,
Accidit hic, quando crebrius illa cadit.
COrnua fert Bacchus, cornutus Jupiter audit.
Cornua nam priscis sacra fuere Deis.
Hinc et Alexandrum demonstrant cornua Divum.
Quam multos faciunt saecula nostra Deos!
CLauda fides Claudo est: promittis multa, nihilque
Servas: promissis, Marcule, stare nequis.
PHilosophi titulus docto datur atque merenti.
At tibi maerenti contigit ille gradus.
Heraclitus eris. Ridendo dicere verum
Democritus poterat: tu lacrimando potes.
Per risum multum facile est cognoscere stultum,
Tu nunc a fletu doctior esse potes.
JAnus adest bifrons: Tibi nunc quoque vultus, Amice
Verum diversa sit ratione duplex.
Una nec occasum, frons altera nec videt ortum:
Dissidet hac a se nam ratione Venus,
Et frons sit fronti contermina, et oribus ora.
Hac facie semper vult Venus alma coli.
Sic tu sic Venerem cultor submissus adores:
Sic (voveo) Janus saepius esto bifrons.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
