Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., In Cujusdam Locos Communes.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.29
Unproofread scanNot analysed yet
MIsisti grandes in lucem, Dindyme, libros
Scriptaque paene tibi Bibliotheca fuit.
Vix pando portant tot chartas saecula dorso,
Quae tam difficili pondere pressa gemunt.
Sed tamen hos emit Paphnutius, et sibi plaudit,
Vixque locum dederat Bibliotheca locis.
Decrevere locis loculi, res mira! minutos
Tam grandes loculos gignere posse locos.
His miser ille locis horas male collocat, et jam
Credita ei locuples Bibliotheca fuit.
Scilicet huic aeque forsan prudentia summa
Visa est, inque loco desipere, inque locis.