# Opera poetica 8.1.45

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., In Baubalum Rabulam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.45

AUrum Baubalus optat; ardet aurum
Auri pascitur ille semper aura.
Ista pascitur ille semper esca,
Et quando aureus hunc rigavit imber,
Ferreo tonat aurea ore verba.
Aurum cum dederit cliens misellus,
Tum statim aurea verba reddit illi,
Quae donis emat hic novis et auro,
Ferrea quod et ille fronte poscit.
Hunc ergo aurea verba disserentem
Quis … haud vocaret? At nos
Illum … exhibemus.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
