Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., In effigiem Incomparabilis Theologi, JOHANNIS GEORGII DORSCHAEI.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.1.55
Unproofread scanNot analysed yet
DOrschaeum pinxisse sat est. Encomia Vatis
Vana, latet nulli, quod cuicumque patet.
Umbra animi corpus, sed imago haec corporis umbra est,
Heic quanquam videas plurima, pauca vides.
Erea nunc facies, cui mens erat aurea, in hostes
Ferrea, cui orbis doctus in aere suo est.
Ultra Dorschaeum nihil est, nec desinit ille,
Cui par nemo fuit, nemo secundus erit.
Ille sui mensura, sui compendium et aevi,
Se solo tantum major et orbe suo.