Latin
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS., IN HENRICI BALEMANNI Lauream Juridicam.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.2.18
Unproofread scanNot analysed yet
MUlta tuo vellet (quid enim non vellet?) honori
Scribere, quae cuperes, nostra Thalia tuo.
Nunc ea tota silet rerum pertaesa suarum:
Quae tot surda aliis non fuit, illa Tibi est.
Tu tamen ipse Tibi, Te nunc interprete, scribi
Quae cupis, haecque cupit scribere, scripta puta.
Quo Tibi prae titulis plus est virtutis et artis;
Hoc mihi plus studii est; vocis, Amice, minus.