# Opera poetica 8.2.19

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS., In Cartesianum quendam Philautum. Cogito Ergo sum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.2.19

ET Cogitas, et Es. nec esse Te noris
Nisi Cogites, incogitans tui quanquam
Rerumque Cogitator ac opinator.
Et esse Cogitas, et Es Tibi doctus.
Et esse cogitas, et Es Tibi pulcer.
Et esse cogitas, et Es Tibi dives.
Quod esse Cogitas, id Es Tibi. quicquid
Sis Cogitesve, ad me nihil: sed id certum est,
Non cogitas quod ipse, Cogitant omnes,
Sciunt, loquuntur, esse, Gaure, Te Stultum.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
