# Opera poetica 8.2.24

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS., AD ADOLPHUM FRIDERICUM ZUR NEDDEN, Principi Mecklenb. a Secretis de Litium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.2.24

ERgo post varios tandem Tibi digna labores
Praemia munifica dat Themis ipsa manu,
Qui tot Vandalici curis spectatus in aula
Principis, eximii dextra decusque Ducis.
Quem modo Caesareus Domini mandata ferentem
Vidit apex, sancta tam bene gesta fide.
Quem Themidos vidit toties oracla petentem,
Quae Nemetum in rerris panditur aula Deae,
Jam post sudatas Tibi juris in arte palaestras,
Palma tuo Capiti debita rite venit:
Dum post pugnatas longo molimine lites,
In litem tandem lis venit ipsa Tibi.
Gratulor e mediis palmam Tibi litibus ortam,
Ne tamen haec lites litigiosa serat.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
