Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS., AD Celeberrimum Virum THOMAM BARTHOLINUM Post incendium Bibliothecae suae de
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
BArtholine, tuae decus admirabile gentis,
Gentis Apollineae, noster, et Orbis amor,
Cum tibi Phoebeas raperent incendia gazas,
Gens non una tuo visa dolere malo est.
Quae voluere piis exstinguere fontibus ignes
Cum Duce semianimes ingemuere Deae.
Nunc tamen, et post tot doctas, nova munera, chartas
Cynthius in damno nil dolet ipse tuo.
Quin, ait, exurant quos lux tua provocat ignes,
Teque gravaturum depopulentur onus.
Res erit in tuto. Facilis jactura saburrae est,
Cui satura Eoa messe carina tumet.
Cur sontes flammas, cur haec sua damna queratur,
Sarcina Barthlino si gravis illa meo est?
Se quia non perdit; quia se, quia possidet omnes
Librorum liber hic vuvus et unus opes.
Totque senex vegetae monumenta perennia famae,
Deque libris totos exstruit usque libros,
Ipse suo surgit, velut ultor funeris ales,
Bibliothecarum Bibliotheca, rogo.