Latin
EPIGRAMMATUM LIBER SECUNDUS., IN JOH. NICOL. SCHIPPELII Inauguralem De lue Venerea disputationem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.2.8
Unproofread scanNot analysed yet
OMnia sunt vestris (quis enim neget?) usibus apta.
Si Schola sit Medico nulla, lupanar erit.
Non pudet ex ipsis Musas jam discere scortis,
Arbiter et lenas inter Apollo sedet.
Et Tibi, Schippeli, Venus occupat improba chartas.
Unde Tibi dentur praemia, Thais habet.
Ista lues Tibi foeda malumque infame parabit,
Hellespontiaci cruxque pudorque Dei.
Res nova, Schippeli! nam quo Vir perditur; illo
Te praestas nobis (laus tua quanta!) Virum.