# Opera poetica 9.1.1.1-3

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, 9.1.1.1 to 9.1.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.1.1.1

Admodum Reverendo et Amplissimo Viro, JOSUAE ARNDIO, Theologo et Polyhistori celeberrimo, Serenissimo Duci Mecklenburgico, GUSTAVO ADOLPHO a Concionibus et Consiliis sacris, Fautori et Amico bonoratissino S. P. D. D. G. M.> NOn ad Cimbros nunc ita abii, Vir Amplissime, ut et ab Amore tuo abirem, et nominis tui, totque beneficiorum memoriam animo simul ejicerem. Obversabuntur ista animo, eaque inter familiares meos depraedicabo, cum alia ratione vix mihi grato esse liceat. Quid enim non Musae nostrae tibi debent? quae favore tuo subnixae, manu tua sublatae, si non in primis, saltem in secundis tertiisque Parnassi subselliis ausae sunt consistere. Commodum ergo, uti semper, ita nunc Tu in mentem, cum lessum in Ciconiam Bodockianam denuo amicorum rogatu prelo subjicere paro, quam nomini tuo sacram volo. Et cur non velim? cum ejus auspiciis in notitiam tuam primum pervenerim, et ab ipsius Serenissimi tui Principis, PII, FELICIS, INCLUTI Clementia publicum famae Impetraverim suffragium. Ex eo Musis et Apollini dedicavi optimam avem, quam inter Deos Patronum non invenisse miror; cui tamen nec Aquilam nec Pavonem (pace Jovis et Junonis dicam) temere praetulerim. At Theologo non conveniet munus hoc, dixeris. Sed Pietatem professo piissima avis recte dicabitur, quae regium quondam symbolum in Aegyptiorum sceptris exhibuit; cujus spectabatur in Caesarum nummis effigies, PIETATIS AUGUSTAE imago pulcerrima. Leve hoc aliquis et ludicrum carmen dicet? Dicat: Neque enim famam ex illa ave aucupor, vel, ut sublimis videar, nunc, quod proverbio dicitur, Aves quaerere, aut … gestio; nec illam Psaphonis quandam avem aliquis crediderit. Si quae autem speranda illi fama, Tu alas, ceu Daedalus quidam, addes, quibus per ora virum volitet. Ego nunc denuo manumitto, emancipo, potestatique tuae trado olim gratissimam Tibi avem, neque nunc, uti spero, ingratam. Facile Tu arcebis … Accipitres, Corniculas Aesopicas, aliasque inebras et arculas aves, easque abire … jubebunt Musae, quibus in … et … exercetur judicium. Quod si Apollin Delphico avicularum quondam plumae oblatae, nec Tu spernes exile hoc munus. Et vellem ejusdem Ciconiae ubique plae etiam hic imitari liberalitatem, quae, Aeliano memorante, Tarentinae cuidam viduae, crus sibi fractum restituenti, gemmam pretiosissimam pro sostro in sinum conjecerat. At malui nunc Ciconiam offerre ipsam; ut videas me, tam animo, quam opere ipso voluisse … Vale. QUIRITES. EXEQUIAS. PIISSIMO. VOLUCRI. CICONIAE. ADRIANO. QUEM. VIR. NOBILISSIMUS.

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
