Latin
9.1.1.4 to 9.1.1.6
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 9.1.1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
ET. AMPLISSIMUS. LAURENTIUS. BODOCK. INTEGRO. BIENNIO. HOSPITIO. LIBERALI. EXCEPERAT. NUNC. INFICETO. FACINORE. TRUNCATO. QUIBUS. COMMODUM. EST. IRE. HEM TEMPUS. EST. TU. IMPRIMIS. INDUPER ATOR. REGIONIS. JUNONIAE. AQUILA. TU. S. P. Q. AERIE. VOSQUE. CETERI. CIVES. REGNI. SUBLUNARIS. AD. UNUM. OMNES. MAXIMI. MEDIOXIMI. MINIMI. ALIGERI. TAM. JUVENES. QUAM. SENES. ADESTOTE. ADVOLATE. ET. AUDITE. SULTIS. VESTRO. GREGALI. PARENTANTEM. D. G. M. VIRO NOBILISSIMO, ET AMPLISSIMO LAURENTIO BODOCK, Phil. et J. U. D. SERENISS. DUCIS MEKLENB. CONSILIAR. INTIMO, AC HISTORIOGRAPHO, Eloq. Prof. Facultatis Philosoph. SENIORI spectabili. VIR NOBILISSIME, INvitaverat me ante aliquot dies ad hoc carmen scribendum Vir longe eruditissimus, cui me meaque aliquando non displicuisse saepe tacitus ac in sinu gaudeo: Acceperat enim, nescio quo casu, fata tuae Ciconiae. Putabam ergo, me invenisse, non quod pueri in faba, quod una duos dealbare poteram parietes fidelia: illi obsequiosus et Tibi non ingratus. Admovi igitur calamum, et paulatim me sacer ille furor incessebat; veluti qui sub cinere latet ignis ad ventuli afflatum solet elucere. Moliebar quidem ab initio …et abripuit illud largior Castalii fontis affluxus in hoc carminis diluvium, et abripuisset porro, nisi quis mihi virgilianum illud: Claudite jam rivos, succlamasset. Multa sane fateor adhuc poterant satis lepide fingi; Plura quidem meditatus eram ipse, quae hic non incommode dici posse arbitrabar: Sed alia praevenru suo succrescentia loco illa exclusere ac numero. Adeo difficile mihi erat hic pedem ponere et manum tollere. Accipe igitur, Vir clarissime, carmen hoc, ut a matre calamo venit, nec secunda cura elimatum. Quid enim gravitas in materia, quae levis censenda esset, nisi ad tuas manus perveniret? Et quis Cato, quis Fronto invideat jocis candidis? A tali enim urbanitate qui absunt, ab humanitate abesse censendi sunt. Per tuas itaque delicias, quas Tibi erupuit inficeta manus, Te obtestor, accipe levidensem hunc lessum, et simul animum Amplissimi Nominis Tui Observantisimi D. G. MORHOFI.