# Opera poetica 9.2.1-3

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, 9.2.1 to 9.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.2.1

Heus Viator! paucis te volo. Sta illico, qui stas nunquam. Ad standum te invitat, saepiuscule, dum stare poterat Stans pede in uno Empusa; Nunc hoc tumulo jacens, eheu! jacens, Gracilipes, Longipes, Veriporta, Hiemifuga, Pietaticultrix, crotalistria, Ranapiscatrix, Anguivora CICONIA. Secundum singulorum Elementorum mysteria dixeris: C. andidum, I. ustum, C. astum, O. ptimum, N. ulli I. njuriosum A. litem, et quod palmarium erat, PIUM. Nomen erat illi ADRIANO. Non casu inventum, sed consilio impositum Originem habens, hinc a Caesare; inde a Pontifice. Est igitur ales, hinc justus, inde pius. Patria ignoratur, nisi forte cum Philosopho illo sit …, Parentes quoque nesciuntur, aut si quos habuit dfratres sororesve: Vel quod sermone nobis non populari uteretur: Vel quod Hetruscae artis ignari illius sensa non assequeremur: Vel quod inopina praeventus morte exponere genus suum non potuerit, Quod forte a magno Aenea de manu in manus quasi traditum … Pythagorica acceperat. Si ab Ovo rem arcessimus, ex Ovo prodiit, e quo et Deos et … genitos constat: e quo, tanquam ex Equo Trojano, et mundum, et quicquid in eo est, prodiisse Orpheus docuit. Habet ergo Natales Diis pares, Universo hoc superiores; Nisi hic disputare aliquis velit: An Ovum prius Ave; an vero Avis prior Ovo. Ante hominem tamen extitisse nemo negaverit. Prae Adamita ergo fuit. Dignior homine, quia ante illum, Qui, si voluisset, homo forte fuisset. Nam Deorum beneficio, in quibusdam Insulis, Ciconias in homines mutari Aelianus tradidit. Aequum enim erat, cum homines abirent in bestias, illas mutari in homines, Quae jam virtutibus illis superiores. Cur ergo non dicam ex isto genere prognatum Generosum? e celsa volantium familia oriundum Celsum? e caelesti semine editum Aethereum, et genus alto a sanguine Divum? Sed exstinctus ille est Improlis, intestatus, nec conjugatus, Atque adeo ante sumtam virilem togam. Accesserat ultro ad aedes Domini sui, non ut transfuga, non ob adulterium expulsus: sed honesto a suis segregatus divortio. Cautus sane in hoc, quod Forum vitarit et superba Civium Potentiorum limina, Et Musarum potius societatem amplexus, apud Virum literatissimum, integrum per biennium, liberali exceptus hospitio, gratissimum consumserit otium, nunquam minus otiosus, quam cum esset otiosus. Honeste vixerat, neminem laeserat, suum cuique tribuerat, ut et in sublimi Avium Republica non solum Viri. sed etiam, Civis boni munus subierit. Nemini noxius erat, nisi noxiis;

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
