Latin
JOCORUM LIBER., QVERELA HALECIS AD NEPTVNI TRIBVNAL. VIRO Magnisico, Generoso et Nobilissimo
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 9.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUod victimarius olim operaturus dicebat: Agon'? idem ego Favori tuo litaturus: Scribon'? Sacrificium ego hoc literarium primum Tibi paro. Utinam Te dignum! Lege sacra cavebatur, ne illud offerretur sine sale, quod cum fecissent Rhodii, et aras, et urbem eorum reliquit Sapientiae Dea Pallas. Salsum hoc satis quidem est, quod offero, nec tam lucernam olet, quam muriam sapit; si quid tamen salis illi deest, addatur hoc a vestro, neque enim exspectabo a salsamentario. Pontificalibus alii epulis; ego adsum alica, seu potius promulside. Quam cum ego amicitiae vestrae nuper senserim, hanc ego meam relargior, ut ea nos invitet utrinque. Quemadmodum enim a dipsade percussi magis sitiunt; ita ego semel mellitae tuae linguae telo. Fercula minutorum piscium sunt, quae appono, quorum esum et sacrificium prohibebant Pythagorici, nec ad Heroum illa convivia, quae apud Homerum describuntur, admittebantur, ut notavit Eustathius: Sed Halex illa nostra nunc vel principum mensas adit. Sistimus illum vobis piscem non mutum, sed quiritantem, sed Homines in Neptuni foro, an competenti, an incompetenti, reos agentem. Atque heic mihi Poetarum potentiam vide, qui quasi Dii quidam, etiam loqui faciunt, quae sunt …. Sed quorsum haec tam levia dices, et cur tu muriam temperas Castalia illa aqua? Sint exigua. Sed quemadmodum ingentis Colossi magnitudo vel in brevi sigillo se ostendit; ita ingenium etiam in tenui. Est in agello saepe, quod non habet campus, ---quantum non miluus oberret. Nec Lectorem ego volo supercilii Censorii, nec patruum qui sapiat. Tu vero, Generose Domine, quae est erudita tua nobilitas et nobilissima eruditio, raro conjunctae contubernio, aliter de iis judicabis, quam Catones aliqui, et ipsa sua sapientia insipidi. Neque enim circumforanea illa et hausta de triviis doctrina tinctus, sed solida illa et vera instructus es, et qui etiam ultra vulgum sapis, et illa quoque attingis, quae multi nunc infra dignationem suam habent, eo illis major, quo illi bona mente sunt minores. Lege itaque haec non solum, sed, quod potes, etiam cense. Admittimus saepe in hortos arbores non frugiferas, ut vel umbram faciant, vel etiam delectent; ita Tu quoque umbratica haec commenta. Vale, Generose Domine, et Fave Tuae Nobilissimae Generositat. addicitissimo D. G. M., D. et P.