Latin
9.4.1.3 to 9.4.1.5
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 9.4.1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Accidit tamen postmodum, ut quae joci gratia, de Entium Rationis in Cerebello per …illa, quorum speciem illic deprehenderunt Anatomes Doctores, propagatione a nobis conficta erant, a Roberto Fluddio, in libro ejus de mystica Cerebri anatome, serio asserta et inter arcana ab illo reposita invenirem. Quod mirum mihi visum fuit, imprudentem me adeo, ac …poetico ductum in hoc horribile incidisse secretum. Adeo ridentem etiam mysteria dicere nil vetat? Nihil ultra Te, Lector Benevole, morabor. Vale, et, si mereor, ama. VIRO AMPLISSIMO DOMINO MATTHIAE WASMUTHIO, Prof. Log. Clarissimo, Collegae, et Amico optimo S. P. D. QUae Tu, Vir Clarissime, mecum saepe intra privatos parietes de Ente Rationis, juratus plane ejus hostis, disseruisti, ea, dum diligentius mecum reputo, in festivum Poema me abripiunt. Nosti enim Poetarum ingenia, ex omni ligno Mercurium sibi fabricantium: quos, uti Aristippum, omnis color decet et Res, imo etiam Non Res: sub quorum pedes veniunt etiam …Tu quidem serio Rem tuam agis, nec salvam aliter Rem Philosophiae esser posse putas, nisi foras ejiciatur illa Non -Res, aut illud Ens Rationis: quod tu quidem ca ratione, qua vulgo illud capimus, ceu errorum omnium latibulum, non toleras. Nos Jocos hic scripsimus et Poema, ne quis erret, vel mihi succenseat, non conclusiones Philosophicas, pro quibus e cathedra pugnet Achilles aliquis Scholasticus. Ignoscite mihi Boni Viri, si peccasse me putatis, quod sub venerabili illo Entis Rationis nomine jocos agam, Vestra Res non agitur, quamvis maxime vestra: in hoc tamen etiam nostra: et pro re mea dico, quamvis de Non-Re, quae ad vos solos pertinere putatur. Quid Scotistae, Thomistae, Albertistae, Occamistae, hoc Ente Rationis agant, de iis ego parum sum sollicitus: nec mihi tam barbare subtili nunc esse licet. Plerique tamen, quod dissimulare nequeo, Canis Aesopici instar umbras captant pro Rebus. Ut Ens Rationis sibi fabricent Philosophi, a Re ipsa abstrahunt, et de ea abstractione abstrahunt iterum, plane quemadmodum cum virgine agit Mater apud Comicum, --------Quae deducit cibum Tametsi bona est natura, reddit curatura junceam. Coeterum cum iis libenter pacem colo, quos Defendit Numerus junctaeque umbone phalanges. Nec scientiae isto morbo solae laborant, sed ipsa etiam vita communis, ipsum saeculum. De Viris abstrahimus titulos, de titulis iterum: ita nihil cum animo patimur concrescere, ut ideas Platonicas speculari videamur. Sed quid ego haec tam longe arcesso? Tu mecum, Amice optime, ex animo voves: