# Opera poetica 9.4.2.1-43

Daniel Georg Morhof, Opera poetica, JOCORUM LIBER., DE ENTE RATIONIS Carmen., lines 9.4.2.1-9.4.2.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.1

ESt, non est Aliquid, quod et est Nihil, et tamen est Res,
Quid Res? est tenui deducta (ita concipe) filo
Recula, sive Rei non existentis imago.
Sunt, umbrae, nubes, ludibria, somnia, somnia, nugae,
Sunt, non sunt. Sed nos mansuro dicimus illa
Carmine: nam nihilum ne nos egisse putemur,
De Nihilo heic Aliquid scribamus, vel Nihil. Omnis,
Omnis in hoc Nihilo labor est et cura Sophorum.
Est aliquid dixisse nihil, dum dicimus illud,
Non egisse nihil. quanta haec miracula Musae!
Este, precor, faciles spirateque lenibus auris,
Aure nec aversa quamvis ingrata canentem
Excipite: Ens tamen hoc vestra se jactat in aula,
Montibus in vestris et dulcibus errat in agris.
Tu mihi, Wasmuthi, mentem praesentibus implo
Auspiciis, Vatemque mone: Tibi namque per altum
Ire datum est: Tibi tam vasti data copia Regni,
Qua premitur tellus, et qua tegit omnia caelum.
Tu tristes Nihili tractus et inhospita regna,
Et sedes Vacui, loca nocte silentia late,
Promtus adis, metasque locas, queis terminct Entis
Imperium, certosque caves confundere fines.
Exere Socraticis caput exere nabibus. Heic me
Gressus tentantem dubios tua dextera firmet.
Aspera qua propero loca sunt, spina horrida spina,
Hamatique vepres retinent, et glarea stridens.
Heic dum suspensis gradior per singula plantis,
Tu mihi tolle moras, tu cautius irc docebis.
Fare age, Wasmuthi, quo cretum seminc vestrum
Ens rationis erit? queis se natalibus illud
Debet, et unde viget generis fecundia tanti?
Anne Prometheo surgunt haec Entia limo?
Aethereosve inter volitantia ceperat ignes
Japetoniades, quos mentibus inspiravit?
An haec Vulcanus Siculis formata caminis
Extudit? ut quondam certos fallentia visus
Retia, moechantes quae stringant vincula Divos.
Daedaleaene manus finxere? an pinxit Apelles?
An qui muscarum quadrigas texerat alis
Callicrates, elegisque inscripsit sesamon aureis,
Sculpsit acu tereti? Memphitica an extudit aula
Inter Mercurii tabulas et sistra repertum
Isidos, et vultus imitantia signa ferarum?

---

Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml.
