Latin
SERENISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO FRIDERICO, HEREDI NORWEGIAE, DUCI
Daniel Georg Morhof, Opera poetica front.1
Unproofread scanNot analysed yet
MAGNANIMI SOBOLES CONSUMMATISSIMA PATRIS,
Aeternum PROAVUM, DUX FRIDERICE, decus.
Te compello, TUUM PRINCEPS CELSISSIME, Nomen;
Addere si nugis nomina magna licet:
Nomina perpetuos semper celebranda per annos,
Ausibus Augustis nomina clara TUIS.
Nomen et omen adest: nec enim felicius omen
Esse potest Cimbris; nomen et omen adest.
Maxima de summo hoc manarunt nomine quondam
Commoda Cimbrorum, commoda quanta! jugis:
His sub nominibus vitam duxere beatam
Majores, tantis his viguere DEIS:
Hisce sub Auspiciis libra pendebat utraque
Justitia immota, firma tenaxque, manu.
Nec minus et studiis fuit olim gloriae doctis,
Nec tenuis Musia pars quoque laudis erat.
Nam restaurati veteris fuit ille Lycaei
Bordesholmensis maximus auctor AVUS:
ALBERTINA suam trahit hinc ACADEMIA vitam,
Principium Pindi, semen eratque TUI.
Cetera quis parvo concludet commoda versu;
Integer hava factis sufficit hisce liber.
Gloria tanta fuit FRIDERICI NOMINIS olim,
Nomine quae summo jans renovata TUO est.
Quae fuit in PRO AVIS quondam quam maxima virtus,
Intulit hanc uni Divus Apollo TIBI
Quanta in fronte TUA dulcedo pectora mulcet! Augustiquantus splendet et oris honos!
Lumina perfacilem spondentia civibus aurem
Splendorem tanti Nominis usque ferunt.
His ergo rebus confisa palatia scandit,
Preaesidiumque TUUM Musa Paterna petit.
Illa inscripta gerit prima TUA NOMINA fronte,
Nomina quae studiis semper amica bonis.
Morhofium nosti vatem, nostrumque parentem
Heu quondam! cujus molliter ossa cubent!
Ille TUUM primus Pindum conscendere jussus,
Et facili Phoebi plectra movere manu
Ille TUUS quondam, qui te nascente poeta
Sic iniit cantus: REGIE VIVE PUER!
Qui Divum cecinit PATREM, cui DANA VIRAGO
Materies cantus REGIA MATER erat.
Ergo vade liber studio prognate paterno,
Et vefer ad Dominum munera parva meum:
Vos ite o Charites praeclaro nomine Divae,
Vos Veneres, Manes, denique tota cohors.
Ite ergo et Domino junctim vos sistite vestro,
Istaque submisso dicite verba sono:
Adsumus en prim Pindi sub culmine faetus
Progeniti quondam, PRAESES APOLLO, TUI.
Adspice nos facili, mos ut TUUS, adspice vultu;
Sic nobis tanto ex Nomine splendor erit.
Denique supplicibus vos vota adjungite dictis,
Et bona pro tanto fundite verba DUCE:
Vive diu selix PRIN CEPS! TE sospite namque
Sospes erit collis, Pieridumque nemus:
Aeternum per TE stabit Parnassia rupes,
Castalii fontis gloria semper erit.
Adsint Augustis semper bona Numina coeptis!
Adspiret factis Gratia trina Tuis!
Praesideat Venus Alma toro TIBI conjuge lectum
Illa beet, Cypriae quae ferat ora Deae:
Junoni par dote Deae, Ingenioque Minervae,
Hinc videat Juvenern Cimbrica terra DEUM.
Ad Manes sero venias, mala numina Parcae
Sint faciles tanto propitiaeque DUCI.
Sic immota Domus stabit, DUX MAXIME, Cimbrum;
Sic fortuna TIBI prospera semper erit.
Ita vovet SERENITATIS TUAE subjectissimus servus CASPAR DANIEL MORHOFF.