Latin
DE HISTORIA LITERARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 10
Unproofread scanNot analysed yet
Controversiae circa illas earumqve ortus &occasus. 11. Laudes, convitia, quibus exceptae. 12. Autores praecipui. 13. Libri praestantiores. 14. Academiae, Societates, Collegia, Scholae, successiones, ordines. Addit illis porrò 15. aliqva de populorum ac Regionum indole ad artes aptâ vel ineptâ. 16. De temporum variâ fortuna artibus propitiâ vel adversâ. 17. de Religionum misturâ. 18. de Legum vel favore vei malitiâ. 19. de Virorum illustrium patrocinio, qvi vel opibus vel consiliis artes juverunt. Singulorum illorum, &si qvae alia his addi possunt, meram puramqve historiam suis temporibus accuratè connexam desiderat. Haec illa palaestra est, in qvâ vel Hercules inveniet, qvod agat. Sed facilius est primas istius operis lineas ducere, qvàm ipsum perficere. Qvod ubi qvis aggressus fuerit, tot illum obstacula circumvenient, ut exitum vix inventurus sit; utut adjumento esse possint, qvae per partes aliqvi sibi tractanda proposuerunt: qvorum labores non tamen vilipendendi erant à Bacone, ac fortassis tùm non editi omnes fuerunt, qvos tempora posteriora in lucem produxerunt. Non facilè dixerim, an haec animo agitaverit olim consilia Christophorus Mylaeus, cujus extant quinqve libri de scribendâ universitatis rerum historiâ. In praefatione istius operis multa magnifica tibi promitti videas, &qvaedam his, qvae diximus, affinia. Sed longissimè ab illo abest instituto; nam nihil aliud, qvàm Encyclopaediam continuo orationis, elegantis tamen &concinnae, filo deductam velut in compendio proponit: nec tamen omnem illam, nec methodo illâ ordinatam, qvae capi à qvoqvam possit. In quinque libros illam dispescit historiam, qvorum 1. de Naturâ. 2. de Prudentiâ 3. de Principatu. 4. de Sapientiâ. 5. de Literaturâ agit: Sub qvibus qvasi summis capitibus omnium scientiarum &artium comprehendit argumenta Non placet ista methodus, qvam ex suo Autor ingenio confinxit, ut quae nimis generalis ac confusa, &velut per lancem saturam omnia congerit, melius per series ac ordines regularum ac principiorum deducenda. Tentavit &nostrâ aetate circa Historiam literariam aliqva Petrus Lambecius, cujus in lucem quoqve prodiit hoc tindo liber Hamburgi editus: Prodromus Historiae literaria, quâ continetur partim quidem generalis narratio, origo, incrementa, mutationes, interitus &instaurationes omnium linguarum, scientiarum, Facultatum &artium liberalium, secundum Chronologicam successionem seculorum omnis avi; partim autem specialis recensio virorum &foeminarum illustrium. Sed primordia istius operis procul dubio utilissimi tantum jacta sunt, quibus si opus plenum &perfectum superstruxisset, benà de re literariâ mereri potuisset: quanqvam tamen neqve ad omnia Verulamii placita respexerit, aut illo ordine methodoqve tractaturus fuisset. Promissi tamen sui memor, sub finem lib V. Commentariorum de Bibliothecâ Vindobonensi, denuò sperare nos jubet Syntagma universae Historiae literariae divisum in 40 secula ante Christum, &in 17 secula post Christum natum: qvod XXIV Commentariorum de Bibl. Vindeb. libris loco Indicis Chronologici Universalis subjungendum, ac simul Prodromum antea editum innumeris locis augendum. Sed fata huic labori intercesserunt.