Latin
BUS, PRAECIPUE CHEMICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 101
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his in Polyhistore Physico pleniùs agemus. Multa, &qvidem longè plura qvam edita sunt, à Paracelso scripta sunt, qvae hinc illinc à curiosioribus asservantur. Meminit in Exercitationibus suis nuper editis Clariss. Wagenseilius Manuscripti alicujus Paracelsici, qvod illi in Bibliothecâ Scorialensi monstravitBibliothecarius, unde ille arcanum illud Stegnagraphicum è sanguine humano parandum descripsit: cujus ope amici toto orbe lejuncti omnia animi sensaplenè planèqve invicem communicare possunt. Sed ille liber cum caeteris fortè in cineres nupero incendio redactus est. De Chemiae scriptoribus, qvandoqvidem Chemiae scientia qvasi solum aliqvod omnibus occultioribus operationibus naturae substernit, nunc aliqva adnectenda videbantur: De qvibuo, cum singulari olim dissertatione egerimus, nunc paucula ὡς ἐν παρόδω tangemus. Sunt, qvi totam hanc artem ideo suspectam habent, qvod vel nulli sint antiqvi autores, vel plerique Pleudonymi. Fuit illa jam ab antiqvissimo tempore per sapientes non tam scriptis, qvam vivâ informatione, propagata, &ipsius rei sublimitas facilè à nominis sui professione autores excusat. Tota illa gentilium Mythologia hunc sibi scopum praefixum habet, qvod à viris doctissimis Michaele Mejero in Arcanis arcanissimis, Blasii Vigenerii Commentario in Philostrati tabulas, Joh. Petr. Fabro in Panchimico ostensum est. Commendat Nicolaus Antonius Autor Bibliothecae Hispanicae eo in genere Johannis Baptistae Suarez de Salazar Gaditani Mythistoricum Astronomicum, sive de Mythologia terrestri &coelesti, librum, qvo arcana omnia Physiologiae mysteria confictis numinum appellationibus olim apud Ethnicos adumbrata revelavit. Sed imperfectum illud opus relictum est. Nuper verò egregium ejus specimen Jacobus Tollius, elegantis vir ingenii omniumqve literarum, in Fortuitis suis Criticis dedit: Qui si pleniorem illam Mythologiae explicationem adornaverit, omnes illi concedant necesse est, qvò pleniorem ad physicam experientiam eruditionem affert. Falsum est, deesse huic arti antiquos autores. Nam pro Hermetis aliorumqve scriptis ita militavit Borrichius, ut superior ex illâ pugnâ discesserit. Supersunt Graeci qvidem autores πειχρυσοπιίας, qvorum Salmasius aliqvoties suis in Solinum exercitationibus mentionem facit, &Casaubonus ad B ron. Annal. Exc. 1. c. 10. de qvibus aliqua kic notabimus. Extat Codex ille in Bibliothecâ Regiâ, unde sua excerpsit Salmasius. Delrius tom. 1. disq. Magic. c. 5. p. 1. sect. 1. in Bibliothecâ Fontis belli hab eri testatur. Dicitur &Joham es Dec, qui Monada Hieroglyphicam scripsit, Democriti Physica habuisse, cum scholiis Synesii, Pelagii, &Stephani Manuscriptis. Gesnerus in Italiâ alicubi latere tradit. Est &codex Altenburgensis, qvem illustr.