Latin
EXEMPLORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 103
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo unus est, qvi tecum aeqvari conferriqve possit, ut in te qvasi corpus unum &consilium totius senatus esse videatur. Qvod si memoria haec in referenda gratiâ jucunda est, si me bonum, sapientem, &civilis officii non ignarum, atqve ex eo dignum judicas, apud qvem beneficium ponas, justam rem &facilè oratam à te esse volo, ut hâc me sollicitudine liberes, hujus gloriae cupidum foveas atqve sustentes, &conspiratione consensuqve tuo ad eum decorandum incumbas. De ipso amico affirmatè tibi promitto, si ad ejus amicitiam aggregare te dignatus fueris, non oemerè habiturum, inqvo major eniteat virtus, modestia, aeqvitas, altitudo animi, qviqve honoris tui studiosior cupidiorqve futurus sit. In me verò non parum honorum cumulaveris, ut tum demum cognitissimum habiturus sim, eundem te fuisse in laude meâ prorogandâ &extendendâ, qvi fueris in salute conservandâ. Ego nisi testatum tibi scivissem, cum has ad te literas darem, qvàm maximis beneficii vinculis obstrictus Miloni sim, quàm mihi omnes machinae sint adhibendae, quàm mihi praefulcienda atqve praemunienda sint amico studia, quàm omni operâ, curâ, diligentiâ in hoc incumbendum sit; crebrioribus te literis appellassem Nunc tibi negotium omne &totum hunc hominem trado de manu in manum, omniaqve, qvae nobis chara atqve ampla sunt, in fidem &patrocinium tuum collata volo. Unum hoc tibi declaro, si à tuâ virtute perfectum hoc sit negotium, majoribus beneficii vinculis tibi, quàm Miloni, obstrictus ero. Non enim mihi tam incolumitas mea ac salutis conservatio cordi est, quam me referendae gratiae voluntas delectat; cujus mihi grata aestimatio animo residet. Cujus ut voti compos fiam, tu ex omnibus unus facile praestabis. Vale. pib. 2. ro1 Responforia ad commendatoriam Studiosi ex Ep. 11. lin. 5. Mirificus tu semper officiorum meorum praeco es, atqve in ipsis ornandis adeo effusus, ut jam placere mihi ista incipiant, postqvam tuâ interpretatione studioqve semper fiunt ampliora. Itaqve nihil miror, pro nuperrimo beneficio meo, qvantulum illud etiam est, tantum mihi gratiarum reponi. Gratissimum enim te semper fuisse comperi, eamqve animi virtutem, quam tu cumulatissimè semper praestitisti, qvibus possum, laudibus efferre non desistam. Ferream nuihi frontem oportet esse, nisi amoris illius stimulis moverer, animumqve in te pronum summisqve studiis propensum ostenderem. Qvod ut faciam, nullam patiar elabi è manibus occasionem, omnes ipse circumspiciam. Quare ταῖν ἀμAaaa 2 φον φοῖν amplexus sui, qvod mihi suppeditasti bene de amico tuo merendi dotumentum.