# Polyhistor. Vol. 1 103.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 103.1 to 103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/103.1

Post illum Heliodori nomen legitur, cujus extat Jambus ad Theodosium Imperatorem, qvem tamen minimè genuinum agnoscit Reinesius: Sunt, inqvit, ineptissimi Graeculi, qui inter ducentesimum annum vixit, nihilque aliud egit, quam quod Stephani scriptum de eâdem arte oratione solutâ ligavit. Heliodorum, Hermiae filium, Alexandriâ oriundum Reinesius Chimicae artis non ignarum facit, qvi cum fratre suo Ammonio Proclo in disciplinam datus est, neque verò alienum existimat, illum Theodosio M. qvaedam hujus generis inscripsisse, qvi & ipse huic arti fortè addictus fuerit, qvoniam & Eugenius, qvi plurimum gratiâ apud Imperatorem valuit, qvâ tamen postea excidit, arti huic operam dedit, sub cujus nomine aliqva operatio Chimica in codice illo Altenburgensi f190. extat. Vixit & Pappus Alexandrinus Philosophus & Mathematicus sub hoc Imperatore, Reinesio judice, cujus operatio Chimica ibidem fol. 189. reperitur, qvem tamen alium facit Lambecius, eâ ratione motus, qvod Pappus Stephanum Alexandrinum allegat, qvi sub Heraclio vixit. Carminum verò horum autorem planè non agnoscit Heliodorum Reinesius, qvia non illam spirant, sed infimae aetatis barbariem, ubi versibus, qvos politicos vocant, multa talia scribebantur. Hunc qvoque Christianum esse apparet, cum alter Ethnicus fuerit. Fuit & illo vetustior Heliodorus Aethiopicorum scriptor Christianus, Emesae in Phoeniciâ natus, hujus artis non omnino ignarus, ut ex scripto illo patet, ubi plurima occurrunt, qvae occultos habere sensus videntur, qvod abolere etiam cum jacturâ Episcopatus noluit. Ut fortassis illo nomine abusus fuerit ille, qvisqvis fuit, Poëtaster. Sed tamen eundem illum Carminum fabrum facit Lambecius: cui calculum adiicere meum ob anteà adductas rationes non possum. Refert qvidem Lexici Historici Universalis compilator Hofmannus è Cedreno, obtulisse Heliodorum Theodosio M. librum de arte auri faciendi; sed frustra locus ille in Cedreno à me hactenus qvaesitus. Ac si vel maximè exstaret, de qvo dubito, non tantae fidei Cedrenus est scriptor, paulùm futilior, & longè junior, ut suâ autoritate confirmare possit. Fluctuat & in Heliodori aetate definiendâ & in ipsis illis autoribus Vossius. Ejusdem commatis Reinesio habentur illa, qvae seqvuntur in codice Altenburgensi, carmina Theophrasti, Hierothei, Archelai, de divinâ & sacrâ arte, omnia ex Stephano transscripta. Dixerit qvis, Archelai veteris Philosophi aut oratoris istius nomine se ornasse, qvi πῶ τῶν θαυμασίων scripsit Antigono Hist. Mir.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
