# Polyhistor. Vol. 1 105

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, BUS, PRAECIPUE CHEMICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/105

& in suâ Historia Philosophicâ Abr. Gravius lib. 3. cap. 1. qvi illic legatur. Memorabilis praeterea ille locus è Cedreni Comp. Hist. pag. 121. Ed. Paris. adducide Democrito meretur, qvi ex antiqvioribus scriptoribus omnia accepit, si qvis fortè de Cedreno cavillari velit. Τότο καὶ Δημόκριτος ἐγνωρίζετο φιλόσοφος, ὃς ἐδίδασκε πρὸ τοῖς ἄλλοις, ὅτι δεῖ τὴν φιλόσοφειν ἐθέλοντα, πάντων ἀπέχεσθαι κακῶν, σωφροσόνην ἀσκειν, καὶ πάντα ὀρθῶς νοειν καὶ πράττειν, καὶ οὕτως ἔστι τὸ ἐννεαγραμματον μαθεῖν· καὶ οὕτως (φησὶν) ὄψει τὸν ἐὸν τοῦ Θεοῦ λόγον, τὸν ἀπαθῆ, παθητὸν νεοφανῇ. Vertit ita Xylander: Eâ aetate Democritus innotuit, Philosophus: qui praeter alia docuit, eum, qui velit philosophari, deberc omnibus abstinere vitiis, temperantiae studere, omnia recte agere & facere: ita demumlicere cognitione eorum, quaenovem literis notata sunt, potiri. Sic (inquit videbis filium Dei verbum gemnis perpessoni is expers, quod ipsum denuè p pegionibus obnoxium apparuit. Hîc verba illa οὕτως ἔστι τὸ ἐννεαγράμματον μαθεῖν, qvae πειφράζe Xylander, aliqvid mystici continere videntur, ut postema illa de filio Dei denuo perpessionibus obnoxio, vel à Cedreno vel aliunde, assuta videntur: qvod inter Democriti dogmata fuisse nemo credit, nisi per mirabilem vel πωφημιαν, vel πρόληψιν. Alludit verò nomen illud ἐννεαγράμυατον ad illud naturale corpus, qvod, qvanqvam metaphorico sensu, caput χρυσοποιίας habetur, versibus Sibyllinis expressum: qvaruminitium est, ἐννεαγράυματʼ ἔχω, τερασύλλαβον ἐιμὶ. νόει ue. &c. Novem literas habeo, quatuor syllabas: intellige me. &c. Sunt autem sex versus, & habentur lib. 2. Carm. Sibyll. p. 171. edit. Obsopaei. Aymarus Ranconetus non malè exposuit de Arsenico. Norunt enim artis ejus vel tirones, qvàm venerabile Arsenici, nequee sine causâ, apud Chimicos nomen sit, sed suo tamen sensu. De hoc τερασολλάβῳ ἐννεαγραμμάτῳ egit qvoque Olympiodorus, fol. 167. Cod. Alt. & Stephanus Philosophus in πράξει. V. qvi vocat τὸ σοφωτάτης ἐννοίας τὸ πρόβλημα, & super hoc aenigmate longam commentationem instituit. Discrepat Graecum exemplar in multis à Latinâ versione Dominici Pizimentii: multa etiam in Graeco trajecta & mutilata. Historiola, qvam Democritus ipse de se narrat, qvomodo Magistrum suum jam mortuum consuluerit, in Graeco codice non suo, ac valde alieno, loco posita est, ut qvasi adsuta videatur. In Latinâ versione planè omissa est. Inlectione verborum Graecorum magna est discrepantiaiis in fragmentis, qvae passim adducit Lambecius, ut vel inde pateat, multum hic laboris istis esse resictum, qvi hos autores fortè aliqvando emendaturi sint: & qvid de Latinâ versione judicandum? qvae in his variationibus lectionum sibi constare non potest.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
