Latin
106.1 to 106.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Lambecius in illam inclinare sententiam videtur, ut ea, qvae hîc Democrito adscribuntur, ejus esse generis dicere malit, qvae à Diogene Laërtio hîc nuncupantur τὰ ἐκ τῶν Δημοκρίτου διασκευασμένα, ex Democriti libris composita. Non contemnendum tamen &hoc ad γνησιότητα probandam argumentum est, qvod Zosimo &Synesio aliqva ex his cirentur, qvem cur Pseudo Synesium vocet Reinesius, non video: Nam Salmasio ille genuinus habetur, cui &testimonium ejus pro antiqvitate Democritaei scripti non improbatur: Ait enim Synesius, Democritum in Persiam profectum esse, ut ab Ostane artem edoceretur: qvae &apud Eusebium in Chronico leguntur, Scaligero suspecta visa; qvasi à Panodoro Monacho aut Synello conficta. Cum tamen, ut rectè respondet Borrichius, etiam Eusebius ea de Democrito legere potuerit, qvae ante illum Seneca, &Zosimus, &Synesius, qvi Eusebio non sunt posteriores. Qvae enim idonea ratio afferri potest, qvod hae praecipuè laciniae de Democrito aliisque Chimicis assutae sint Chronico Eusebiano, cum tamen Zosimus, qvem antiqvissimum scriptorem Chimicorum Conringius habet, &Synesius de illis scribant? qvi Synesius etiam Zosimo ipsi ex eo praeferendus Borrichio videtur, qvod inscripserit Synesius Scholia sua Nioscoro magno Sacerdoti Serapidos, florente adhuc Serapidos in Aegypto cultu, qvod fuit ante Ineonoiium primum, qvi Serapidos fanum evertit. Sed &ipsis illis Synesii Scholiis, frivolis ductus, ut ego existimo, argumentis, litem movit Reinesius. Quidni enim Synesius, qvem anos aliqvot juniorem facit, Episcopus Cyrenaeus, autor horum scholiorum sit? Primò enim puerilis ille, qvem vocat, error de Ostane &Democrito, qvique illi praecipuum νοθιέας argumentum facit, ne error qvidem est, neque in dubium vocari debet ob argumenta, tam à Borrichio qvam à me hîc adducta. Deinde telum imbelle sine ictu est, cum ita colligit: In toto opere Synesii, neque in Epistola57, qvâ omnem vitae historiam, genus, familiam, variosque casus describit, ulla fit mentio vel Dioscori, vel hujus artis: ergo falsum est, ejus scripti autorem esse Synesium. Qvasi verò, qvi illa sacra tractant, nomen suum omnes furno redeuntes scire lacuque gestiant. Videmus in Villanovani scriptis medicis, in Alberti M.