# Polyhistor. Vol. 1 106.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 106.5 to 106.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/106.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/106.5

operibus, Chimica omnia ab editoribus secludi, qvod stultis qvibusdam hominibus etiam ad νοθείανhorum scriptorum magnum argumentum est, cum tamen nihil certius sit, ab ipsis esse scripta, sed dum vixerunt, dissimulata. Ita enim plerumque fieri solet, ut viventes autores illa celent, nec, nisi paucis qvibusdam amicis, scribant: qvae post mortem editores, ne scilicet contagium aliqvod cetera ab iis scripta trahant, omittunt, vel etiam ut μυστικώτερα seponunt. Non desunt tamen aliqva hujus artis vestigia in Epistolis Synesii, ut in epistolâ 142 ad Herculeanum, cui qvaedam propalata Philosophiae mysteria exprobrat. Extat & in Gallicâ & nuper in Germanicâ linguâ tractatus nomen Synesii Abbatis praepositum habens, qvique è Caesareâ Bibliothecâ editus fuerit. Sed Lambecius nullum alium Abbatem, qvam hunc Episcopum, novit, ac praeterea ille tractatus planè alius videtur. Epistola verò ad Dioscorum à nondum Christiano scripta videtur, qvod ex inscriptione colligit Lambecius. De Zosimi scriptis Chemicis, qvae non Salmasius, ac ne ipse qvidem Conringius, in dubium vocat, Reinesius tamen scrupulos aliqvos injecit. Dicit, non omnes illi libros adscribi posse, qvia in illis mentio qvorundam simplicium fiat, qvae veteribus Graecis ignota, & à Persis & Arabibus demum inventa, ut Beλιλὲν, Νατηφα, Θένακαρ, Τοθία, Τάλκ, Χάλκ &c. Unde colligit, demum post Persarum & Arabum tempora, 900.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
