Latin
109
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
divinarum mysteria adumbrari sentiunt: Qvod multis ad Christianismi sacra amplectenda profuit. Deinde non ignotum est, perpetuum mysticae Theologiae cum arcaniori scientiâ naturali ab ejus doctoribus statui consensum: Qvod omnia scripta Cabalistica loqvuntur: ut Zosimus non adeo eam ob causam reprehendi debeat. Qvâ occasione venit in mentem memorabilis illius somnii Manuelis, qvod lib 3. Historiae Johann. Cantacuzen. c. g1. legitur, ubi per variorum animalium apparitionem &dictorum è Prophetâ Esaia ad illa applicationem, nihil aliud, qvam varia operis philosophici φαινόμενα significantur, qvod iis, qvi in lectione illorum librorum exercitati sunt, facile judicatu erit. Gretserus verò commentator, ut facilè credo, obscura sibi haec esse omnia, neqve, qvo tendant, perspicere posse, fatetur: Occurrunt in hoc Zosimo nostro qvaedam etiam memorabilia, qvae ὡς ἐν παρόδω hîc etiam monet Reinesius, qvod antiqvi Prophetae Chemmis, unde ars ipsa dicta est, mentionem faciat, qvod codicem Ebraeum non à multis, sed ab uno interprete in Graecam &vulgarem Aegyptiacam lingvam translatum dicat, de qvo nihil apud alios dicitur, nisi forte locum è Philonis libro de Vita Moisis huc pertrahas, qvi de festo die à Judaeis &Ethnicis in memoriam Versionis Bibliorum Graecae celebrato aliqva memorat. Scriptorum ejus tituli plures apud Photium in Cod. 170. &in his ipsis libris citantur. Legi &de Zosimi scriptis Borrichius in libro saepius laudato potest. In codice hoc Altenburgensi aliter qvidam librorum tituli formantur, qvàm in codice Parifiensi. Et in ipso illo codice aliter illi citantur. Est &inter Zosimiscripta liber πεὶ ὀργάνων καὶ καμίνων, cum iconibus adjectis, qvarum aliqvas Borrichius exhibuit. In Zosimi scripta Olympiodorus commentatus est, cujus liber etiam in codice Altenburgensi habetur; in cujus tamen aetate definiendâ magna sententiarum varietas est. Salmasius hunc extremis Graeciae temporibus vixisse ait, quem ex eo refellit Reinesius, qvia nullam Stephani, scriptoris anno 620. florentis, sed Zosimi &Synesii, qvi proximè illum praecesserint, mentionem faciat, more illorum scriptorum, qvi in arte suâ antecessores semper in ore habent. Reinesius &Lambecius, uti &Conringius, Olympiodorum Thebanum Historicum, &Olympiodorum Philosophum Alexandrinum pro uno eodemqve agnoscunt. Planè in eo demonstrando operosus est Lambecius. Suidas de Olymplodoro Philosopho Alexandrino memorat, ad qvemaudiendum Proclus Lycus se contulerit. Peripateticus ille fuit, sed tamen &in Platonis libros commentatus est.