# Polyhistor. Vol. 1 109

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, BUS, PRAECIPUE CHEMICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/109

Sed illa nunc qvidem excutienda non sumam; neqve qvivis idoneus, ut opinor, de iis judex erit, qvae superstitiones & fabulae, qvae verò pro mysteriis habenda; cum externa species in his rebus minus exercitatum facilè fallat; Reinesius tamen miseram artem vocat, qvam divinam & sanctam omnes, qvotqvot sunt veri ejus possessores, dicunt; quaeque si illa, qvae dicuntur praestiterit, (nam omnium gentium historicam fidem labefactare extremae impudentiae res esset) illo titulo meritò appellanda est. Qvare non tam superstitionis, quam absconditae pietatis argumentum est eorum, qvi arcanis rerum naturalium, qvasi typis qvibusdam, rerum

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
