# Polyhistor. Vol. 1 11

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE HISTORIA LITERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/11

Quanqvam ea fuit librorum, qvos promittebat, moles, ut spes illi inchoare longas non licuerit. Optimè verò ab illo institutum hoc fuit, qvod Syntagma illud magni operis de Bibliothecâ Vindobonensi complementum voluerit: dimidium enim istius operis penè confecit, qvi Bibliothecam justo suo ordine concinnatam, eamqve non modicam, sed ferè universalem habet qvalis ista Vindobonensis, qvae locupletissima est, & ab Autore librorum deficientium titulis aucta Vel ex solo illo ordine, qvem in libris collocandis observare jubet Gabriel Naudaeus in libro de instruendâ bibliothecâ Gallicè scripto, historia aliqva educi potest. Notari autem ista vult, ut 1. libri Facultatum & artium ponantur. 2. Veteres & novi autores in linguâ, qvâ scripsere, & hinc versiones omnes. 3. Qvi partes scientiarum tractant. 4. Commentatores. 5. Scriptores particularium rerum. 6. Qvi adversus scientias scripserunt, ut Sextus Empiricus è veteribus, & Agrippa inter recentiores. 7. Novatores in artibus. 8. Primi certarum rerum scriptores. 9. Scriptores rerum variarum. 10. Praecipui Haeretici. 11. Collectores specialium voluminum & autorum. 12. Celeberrimorum virorum laciniae & fragmenta. 13. Locorum communium scriptores, Lexicographi &c. 14. Scriptores, qvi ex communi seculi genio scripsere. 15. Etiam minima, & qvae parvi aliis aestimantur. Ad has Classes redacti Autores notiones aliqvas animo suggerere possunt, ad qvas Idea alicujus Histeriae concipi possit. Sed perfectior illa longeqve ordinatior est series, quam in Philosophicâ Bibliothecâ concinnandâ sibi praefixit Lambecius; cujus ille typum operi secuturo praemisit. Quem ut hic proponam, quoniam in paucorum manibus liber est, non est fortè ab instituto nostro alienum. Primò enarrantur Philosophorum antiquissimorum Barbaricorum, Zoroastris, Hermetis &c. opuscula quaedam & fragmenta supposititia cum veterum & recentiorum translationibus & comentariis 2. Philosophorum antiquissimorum Graecorum, lonicorum & Italicorum, qui ante Platonem & Aristotelem floruerunt, & inprimis Pythagorae ac Pythagoraeorum opuscula & fragmenta, cum veterum & recentiorum translationibus & commentariis. 3. Philosophia Academica, Opera Platonis, editiones & translationes variae, Interpretes, Commentatores, Graeci, Latini, aliarumque linguarum, antiqui & novi.. Philosophia Peripatetica, Aristotelis operum editiones, translationes, interpretes, commentatores Graeci, Latini, aliorumque linguarum, antiqui & novi. 5. Philosophia Stoica Stoicorum Graecorum & Latinorum opera, cum variorum veterum & recentiorum translationibus & Commentariis 6. Philosophia Pyrrhonia sive Sceptica variis operum Sexti Empirici editionibus & eò pertinentibus variorum autorum commentariis comprehensa atque illustrata. 7. Philosophia Epicurea variis veterum & recentiorum autorum Commentariis atque expositionibus illustrata 8. Philosophiae Eclecticae sive Miscellaneae varii autores Graeci & Latini. 9.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
