Latin
112
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 112
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim negari potest, imposturas etiam in hoc argumento fuisse, ut autores celebres &antiqvi scriptis lucri causa praeponerentur: Qvod, notante Reinesio, tùm freqventatum maximè fuit, cum inter Reges Aegypti, Alexandriae &Pergami studium &aemulatio conquirendorum librorum maximè ferveret. Cum enim antiquiorum scripta prae aliis expeterentur, eorum nominibus librarii abusi fuerunt, ut eò cariùs venderent: Quod &Galenus sibi vivo accidisse conqueritur. Anonymi plures sunt tum in codice Altenburgensi, tum Vindobonensi &Parisiensi, ut, de aquâ divinâ dealbationis, Anonymi Christiani experimenta Chimica, Anonymi Christiani varia capita Chimica: Anonymi capita duo de aquâ divinâ. Anonymi Christiani Myteria Chimica: Anonymi veteris arcana duo Chimica. Anonymi varia secreta Chimica: Anonymi Christiani liber Chimicus ad Sergium de aquâ divinâ. Ubi notandum est, nulla scripta magis esse mutilata, quam quae de divinâ aqvâ agunt, cum illa inter μυστικώτατα hujus artis sit. InParisiensi codice, quae notavit Labbeus in Novâ Bibliothecâ MStorum librorum, haec sunt. In codice Altenburgensi non exstantia sunt, Comarii de Lap. Phil. ad Cleopatram, Orphei fragmenta quaedam, Cosmae Hieromonachi de Chrysopoeia, Nicephori Blemmidae de auro conficiendo, Petri Theodorici de methodo alchymiae, Joannis Archisacerdotis liber Sopharis in Perside Tractatus, Platonis, Aristotelis, Porphyrii, Claudiani, Sergii libelli. Eos libros omnes edere in animo habuit Leo Allatius, una cum suis eâ de re tractatulis, referente Labbeo, votumqve hoc addente: Utinam tandem aliquando, tam saepe promissus, tamdiu exspectatus, nobilissimus tanti viri foetus faventem sentiat alicubi Lucinam! Lexiconquoque Chimicum codici Altenburgensi additur, sed recentius, ante 270 circiter annos scriptum, in quo multa corrupta &confusa. Sed de his omnibus scriptis ita Labbeus part. 4. MStorum, p, 119. Eorum operum pleraque perierunt, nonnulla adhuc cum blattis tineisque in situ ac pulvere luctantur in veteribus membranis Francicarum Italicarumque Bibliothecarum, quemadmodum de Parisiensibus ipsi nos oculati testes. sumus. Hoc est, quod Heraclitus &Theophrastus dixerunt, per ἀπιστίαν, arrogantiam &contemptum multas res praeclaras ignorari. Annon satius esset, his potius naturae thesauris operam impendere, qvam rebus frivolis? Justa haec est Borrichii qverela: Si mediam partem illius temporis, quod Solino impendit Salmasius, scriptori in pluribus fabuloso, ut qvo sine jacturâ insigni carere res literaria potuit, impendisset restituendis omendandisqve Chemicis antiqvis Graecis; si Scioppius bonas horas Priapejis corrigendis insumptas; si alii otium, qvod in neqvitiis Martialis Petroniique expiscandis collocavere, huc vortissent, jam Graeca illa Chemicorum dictio venustâ &à maculis liberâ facie orbem eruditorum illustraret.