Latin
NUM EST. EXCURSUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 118
Unproofread scanNot analysed yet
Qvod cum perpenderet Cardanus, mirè alioqvin misereqve in illis σva Spiritus sunt fluctuans, ac Talpà ipsâ interdum caecior, hic tamen vel a Talpâ oculos visumqve recipit, cum in hunc qvasi ἐνθουσιασμὸν prorumpit: Palam est igitur, naturam in cunctis sollicitam mirum in modumfuisse, nec obiter, sed ex sententia, omnia praevidisse, hominesque, quibus hoc beneficium Deus largitus est, ut causam rerum primam inveniant, participes esse illius prima naturae: neque alterius esse generis naturam, quae haec constituit, ab illorum mente, qui causam eorum, cur ita facta sint, plenè assequi potuerunt. Felices igitur meritò vocat Virgilius, qvi rerum cognoscere causas potuerunt. Sed qvot illorum sunt, qvi cognoscunt? In nebulis toti versamur. Cum Athenienses verum Dei cultum ignorarent, τῷ ἀγνώστω θιῶ aram posaere. Nil temerè nos dicemus, si omnia Expedire in ipsis principiis nihil possumus, nisi ad ἄγυωignorare nos dicamus. στον aliqvod &incognitum refugiamus. Rident Lyncei nostri eos, qvi ad Qvalitates occultas confugiunt. O boni, nescitis qvam vos in ipsis demonstratiunculis vestris nihil sciatis! At vero, dicitis, in ipsis minutiis naturam recognoscimus, in particulas oblongas, ramosas, globosas resolvimus: nihil oculos nostros perspiciliis armatos effugiet. Sed nihilo tamen sapientiores per vos facti sumus. Qvamdiu rerum mistiones ignoramus, nihil omninò novimus. Propiora illa potius prensanda sunt, qvam remotiora. In illis habitat natura, moratur, palpatur: In his dispersa est, &à sensibus recedit. Ita plerumque comparatus est hominum animus: Transfugit in medio posita &fugientia captat. Si culta aliqua &elaborata cui offeratur oratio, isque in illâ artificium indagaturus sit; Qvis propiùs scopum feriret? illene qvi literas &syllabas numeraret; an verò qvi in partes suas, qvibus proximè componitur, in enthymemata, in schemata, dissolveret? Nullum est in rerum natura φαινόμενον, qvod expedire feliciter possumus. Vertamus in omnes partes, secemus in particulas, piusqvam κυμινοπρίσται, haerebimus semper, &tandem in incognito aliqvo nobis subsistendum erit. Ovod cum videretHenricus Morus, Philosophus Anglus, Principium aliqvod Hylarchicum commentus est; alii alia κρησφύετα qvaesiverunt. Ac sane θεῖον hîc aliqvod subest, verum illud ἡγεμονικὸν, qvod impellit, movet, dirigit, jungit, format corpora: qvo ignorato, omnia nobis ignorari necesse est. Videamus admirabilem illam rerum γένεσιν. Omnia mysteriis plena sunt, Ipsa illa rerum semina divina manu in puncto aliqvo ¢ro obsignata videntur, unde qvasi ex nihili utero procedunt corpora. Nam qvod in semine ἐνεργητικὸν est, non nisi intelligentiâ comprehenditur: caetera, qvae oculis videmus, manibusqve palpamus, parum ad corporis compositionem conferunt. In Vegetabilibus, ubi è punctulo frutex germinare incipit, caetera concidunt atqve ut rejectanea separantur. Qvae in formanda porro corporis machinâ est naturae solertia! qvi progressus! Qvos ubi attenta mente respexerimus, attoniti manus saepe tollemus, &mirabilem in operibus suis Deum depraedicabimus. Vidit hoc, qvi tamen omnia in fortuitis posuit, &suis ratiunculis explorare tentavit, cum hos, qvasi ἐνθουσιασμῷ abreptus, versus funderet.